1343
46
TVRBA
versis, sulphuris aquam nominant, sulphur
quoque cum sulphure continetur, dicunt
gneum esse venenum, quod est potens arca¬
num, proueniens ab his quae nostis.
Ait PANDulphus: Iubeo vt argentum
viuum ex Cambar capiatis, & eum in taberna¬
culis sublimetis (est enim alterum sulphur,
de quo antea dictum est) & sic sulphur sul¬
phuri miscebitur, & multa ex eo procedent
opera. Eo autem sublimato, procedet illud
argentum viuum à Cambar, quod Etheliae,
Auripigmentum, Zendrio, Ebsemeth, Ma¬
gnesia, Chucul, & multis alijs nominib. nun¬
cupatur, de quo philosophi dixerunt, quòd
natura in suo ventre erat occulta. Recto au¬
tem illo (quoniam omnium decem est perfe¬
ctio) suo regimine, mox conueniens apparet
eius alba natura, nec in eo vmbra vllaapparet,
& tum Sapientes vocarunt Plumbum, Ex¬
ebinich, Magnesia, Martech, & aes album,
quod vbi verè dealbatum est, vmbra caret, &
omni nigredine, & sua dimisit corpora spissa
& ponderosa, nullum corpus penetrantia, &
simul cum eo muudus spiritus humidus
scendit: qui spiritus tinctura est. Ideoque Sa¬
pientes dixêre, aes animam & corpus habe¬
re, & id quidem verum: Anima est eius spiritus,
corpus verò eius spissum. Ideo oportet vos spis¬
sum diruere corpus, quousque spiritum extraha¬
tis ex