1343
PHILOSNPH.
47
tis ex eo tingentem, extractum quoque ex eo spiritum
leui sulphuri miscete, & peragetis propositum.
MORFOleus inquit: Oportet sapien¬
tes viri, lento igne primùm humiditatem con¬
buri, vt exemplo nobis monstratur in gene¬
ratione pulli, & vbi augmentatur ignis, vas
vndique obduretur, ne corpus aeris, & spi¬
ritus eius fugiens extrahatur. Et hoc innue¬
runt Sapientes cum dixerunt: Accipite ar¬
gentum viuum ex aeris flore, quem, scilicet ę¬
ris florem, nostri aquam dixerunt, & igneum
venenum ab hominibus extractum est. Et
iterum dixerunt: Cum omnia vnum fiunt
facta sunt corporea incorporeâ, & è conuer¬
so. Praeterea dixerunt, quòd omne corpus
dissoluitur cum spiritu cui mixtum est, & pro¬
culdubio similiter fit spitituale: & omnis spi¬
ritus à corporibus alteratur & coloratur,
cui spiritui color tingens, ac contra ignem
constans miscetur. Benedictum ergo sit no¬
men eius, qui Sapientibus inspirauit cor¬
pus in spiritum vertere, vim & colorem ha¬
bentem inalterabilem & incorruptibilem:
& quòd prius erat Sulphur fugiens, nunc
factum est Sulphur non fugiens & incom¬
bustibile. Scitote insuper doctrinae filij
quòd qui potest spiritum fugientem rube¬
um facere corpore sibi coniuncto: deinde ex
illo corpore & spiritu suam tennem natu¬