1343
48
TVRBA
ram in suo ventre occultam extrahere inge¬
nio subtili, opus inuenit. Et notate, quòd
prolixitate coquendi tingit corpus. & hoc di¬
xerunt philosophi, quòd rebus fortiter con¬
tritis, & igne diligenter coctis, fiunt tincturae
fixae: & quicquid libris suis occultè narraue¬
runt, argentum viuum significare voluerunt,
quod aliquando dicitur aqua sulphuris, ali¬
quando plumbum, aliquando etiam nummus.
YXImidius inquit: Iam tractasti Mor¬
folee de aeris & spiritus humidi regimine, &
optimè quidem. Sed maximum est arcanum
quod philosophi dicunt: Aes non tingit, cum
tamen tingitur, tingit: quòd argentum vi¬
uum, cum suę miscetur tincturae, tingit. Cum
verò miscetur his rebus, tincturae philoso¬
phorum, res fermentatae, mixta corpora, Cor¬
susse, & colla auri, venenum, maris splendor,
Ethelia, auripigmentum, & randerich tinctu¬
ra vocatur. Quae tot nomina vana esse putan¬
tur & superslua, vera tamen sunt: non autem
conficta, quòd vnum sunt, vna opinio, &
vnum iter, hoc est, argentum viuum, quod
est quidem ex omnibus extractum, ex quo
mnia fiunt, qui et est aqua munda, quae vm¬
bram aeris delet. Et scitore quod hoc argen¬
tum viuum cùm dealbatur fit sulphur, quod
à fuga detinetur, & assimilatur marmoris
splendori. Et arcanum quidem hoc est ma¬
ximum