1343
56
TVRBA
nationem, Astronomiam: & interdum assimi
lauerunt arboribus, metallis, & vaporibus ac
reptilibus: & quantò plus potuerunt, ipsa no¬
mina multiplicauerunt. Ego verò vobis di¬
co, sumite ferrum, facite inde laminas, postea
aspergite eas veneno, & ponite in vas, cuius
os bene occludatur, & cauete humorem mul¬
tiplicare: vel ponatis ipsum siccum, & facite
siccum massam fortem. Scientes quòd si
quam massae multiplicaueritis, non contine¬
bit eam, neque bene ardebit in camino: & si
nimis siccaueritis, non coniungetur, nec co¬
quetur. Exsiccate ergo eam, & in vase suo po¬
nite, cuius os firmiter claudatur: & postea
fiat ignis carbonum desuper per dies, aliquot:
deinde aperiatur vas, & inuenietis in eo, &
etiam in coopertorio vasis nodos paruulos.
Et hoc est, quod igne sibi ministrato, acetum
surgit in altum: eius namque natura spiritua¬
lis est, quia sursum ascendit: & ideo moneo
vos, vt per se teneatis eam. Tribus enim deco¬
ctionibus multiplicatis, conglutinatur, & ab
igne congelatur, eiusque natura conuertitur
in naturam: sic Cambar similiter decoctione
& liquefactione tali disiungitur. Notum etiam
facio vobis, quòd ista frequenti decoctione,
consumitur tertia pars aquae, residuum verò
eius efficitur ventus, qui Cambar & spiritum
eius portat in ventre suo. Praeter haec dico,
quòd