1343
PHILOSOPH.
57
quòd nihil est preciosius arena maris rubea,
& est sputum Lunae, quod Solis lumini iun¬
gitur & congelatur. Et quanto plures trans¬
eunt dies, tantò fortius congelatur, & non
comburitur. Solis enim beneficio coctum con¬
gelatum est, & albedo illa praestantissima fa¬
cit eum terrenum ignem superare.
BALGVS ait: Quidam fructum artis
stius Tulleas descripsit, & mirabili modo
me cepit docere dicens, quòd absque labore
inuenitur eius operatio. Cumque autem de
eius incremento & aedificatione cepit doce¬
re, talia dixit: Accipe illam arborem albam, ae¬
difica ei domum rotundam, tenebrosam, &
rore circundatam, & impone ei magnae aeta¬
tis hominem centum annorum, & claude do¬
mum, ne ventus aut puluis ad eos perueniat:
Deinde dimitte eos in sua domo octuaginta
diebus: dico vobis in veritate, quòd senex il¬
le non cessat comedere de fructu arboris il¬
lius, donec iuuenis fiat. O quàm miranda
natura, quae illius senis animam in corpus iu¬
uenile transformauit, & pater filius factus est.
benedictus sit Deus, creator optimus.
THEOphilus ait: Scitote charissimi,
quòd quamuis inuidi dispositionem hanc
multis celauerint nominibus, vno tamen no¬
minauerunt eam nomine, scilicet Aquam vi¬
tae. Nam cum dictus senex sibi iungitur, perfe¬
d 5