1343
PHILOSOPH.
59
tudo consumitur, sanguisque arescat. Et
tunc apparet venenum, & occultum mani¬
festatur.
BODillus inquit: Sciendum est omnes
discipuli, quòd ex elementis non fit vtile absque
commixtione maris & foeminae, & regimine
caloris: quia sperma ex sanguine generatur
& libidine. Viro namque mulieri commixio,
vteri humore sperma nutritur, & sanguine
humectante, & caliditate, partus quadraginta
noctibus formatur. Si enim humiditas
teri & calor non essent, sperma non mane¬
ret, nec foetus perageretur. Deus autem il¬
lum sanguinem & calorem ad nutriendum
sperma constituit, quousque extrahat ipsum
ad libitum. Foetus autem extractus, non nisi
lactè nutritur, & igne, per se & paulatim
dum paruulus est, & quantò magis exuritur.
ossibus confortatis, in iuuentutem deduci¬
tur: in quam perueniens sibi sufficit. Sic er¬
go oportet vos in hac arte facere. Et scitote
quòd absque calore nihil vnquam genera¬
tur, & quòd balneum intensi caloris perire
facit: si verò frigidum sit, fugat: si autem tem¬
peratum sit, corpori conueniens & suaue
fit. Quare leues fiunt & aluntur, & caro
augmentatur.
MOscus inquit: Scitote quòd inuidi mo¬
dum plumbi formandi multis modis narra¬