1343
TVRBA
58
ctè moritur. Postmodum verò ponitur in So¬
le, donec liquescat. Postea imbibitur, conge¬
latur, & ita per dies 7. fit ferrum rubiginosum.
Quòd si hoc est nimis obscurum, narrabo
aliud. Quidam fructus exeunt à perfectissima
arbore primo vere, & postmodum aestate flo¬
rent, & tunc multiplicatur & decoratur ar¬
bor, donec fructus perficiantur, & maturan¬
do dulces flant. Simili modo, illa mulier fu¬
giens generos, quibus per se quamuis irata
domestica fit: vt non dedignetur se superari,
vt eius coninnx suum habeat decorem, qui
furibundus eam diligit, ac iugiter pugnat
cum ea, donec suos concubitus cum ea per¬
agat: & Deus pro voluntate filios multipli¬
cat: cuius porrò decor igne consumitur. Ter¬
mino enim finito reuertitur ad eam. Dico
etiam vobis, quòd Draco ille nunquam mo¬
ritur: tamen illam mulierem suos interficiens
coniuges, philosophi neci dederunt. Illius
enim mulieris venter plenus est veneno. Fo¬
diatur igitur sepulchrum Draconi, illicque
sepeliatur mulier cum eo: qui illi mulieri for¬
titer iunctus, quautò magis eam nectit, & vol¬
uitur circa eam, tantò magis corpus eius in
mulieris artubus mixtum admortem decli¬
nat, & totus vertitur in sanguinem. Quod
cum vident philosophi in sanguinem ver¬
sum, ponunt eum ad Solem, quousque leni¬
tudo