1343
PHILOSOPH.
67
quòd nisi corpus diruatur quousque mo¬
riatur, & ex eo suam abstrahatis animam,
quae est spiritus tingens, nequaquam corpus
eo tingere potestis.
PHILOTIS inquit: Omnibus prę¬
fatis, à quocunque Magistrorum, nihil aliud
significamus vobis, quam Albar aeris, quòd
tingit omne corpus quod in compositionem
introiuit. Compositio autem duplicis est
complexionis: vna enim humida, alterave¬
sicca. Cum proinde coquitur, vnum fiunt,
& dicitur bonum plurimorum nominum.
Cùm verò rubeum fit, Auri flos dicitur, & Au¬
ri fermentum, Aurum coralli, & Aurum ro¬
stri. Dicitur etiam redundans rubeum, Sul¬
phur, & rubeum Auripigmentum. Dum au¬
tem crudum permanet, Plumbum aeris dici¬
tur, Virga metalli ac lamina. Ecce eius pate¬
facta sunt nomina tam cruda, quàm cocta.
Est autem totum magisterium, vt superius
fiat inferius, & inferius superius fiat, & co¬
quatur, donec plumbum aeris fluat cum fer¬
mento, in principio, vel medio, vel fine adhi¬
bito, & tunc tingit, cùm vt cera fluet proie¬
ctus.
AGMON inquit: Pro corollario dicant
quòd qui non liquefacit & coagulat, multi¬
pliciter errat. Denigrate ergo terram, & sepa¬
rate eius animam & aquam, & postea deal¬
e 2