1343
68
TVRBA
bate, & inuenietis quod quęritis. Dico etiam
vobis, quòd qui terram denigrat, & album
gne dissoluit, donec fiat sicut gladius denu¬
datus: & qui prius, dealbatione eius com¬
pleta, ei animam inducit, totumque rabido
gne figit, postquam liquefactum fuerit, felix
dici merebitur, & super mundi circulos exal¬
tari. Haec de lapidis nostri reuelatione, doctri¬
nae filijs satis esse non dubitamus: cuius vires
corrumpi nequeunt. Si ponatur in igne, vis
eius augetur: quem si soluas, soluetur: si coa¬
gulas, coagulatur. Nemo ipso carere potest, &
omnes homines habenteum, omnes tamen
egenteo. Cumque ei plura sint nomina, vno ta¬
men nomine nominatur, in quo nulla est dif¬
ficultas: id quod omnium est communius, illo
maximè significatur. Quicunque autem magis
propriè & appositè nominant, obscurum illum
reddunt, & minus intelligendum. Et reuera
non est ei nisi vnum nomen, illudque vbi non
prodest, ibi magnificè & significanter nomi¬
natur: vbi prodest, valde celatur. Est lapis &
non lapis, est quoque spiritus, anima, & corpus:
est albus, ater & rubeus, aereus, tyrius, omni¬
busque mundi coloribus expositus. Est pon¬
derosus, solidus, incommotus igne, incommo¬
tus aqua, incommotus vento: sed & leuissi¬
mus, canuus, spongiosus, commotus igne, com¬
motus aqua, commotus vento: est salsus, est
quoq¬