89
8 MAPHEI VEGII INTER SOLEM.
ficiunt, si malignę deprehensus fuerit esse naturae, quęruntque
alium mitiorem, cui se subdant. Et cum plures ad principa¬
tum aspirant, seditione commota ciuili, quasi bello grauiter
inter se pugnant, donec uilioribus pulsis, nobiliore palmam
obtinente, reconciliatae rursum dulci inuicem amicitia, &
pace conquiescant. Diuidunt uero inter se administratio¬
nes & officia, uti quaeque gnarę eorum & expertę magis
uisę fuerint. namque alię aliquando componendo in domi¬
bus melli uacant, Et alię mel à cera, cui erat immiscatum
aqua diluunt Pars etiam construendis fauis instat, pars sin¬
gendis & complanandis ceris, pars quoque contundendae
mollificandaeque pedibus materiae, facientes sibi domos atque
earum primo cubilia, deinde quasi mellis praesepia, & apo¬
thecas, idque tanto artificio, ut non Dędalus certe aptius soler¬
tiusque gnorit eos ordines, mensuras, proportiones, aequali¬
tates, texturas, orbesque disponere. Tum uideas quasdam sug¬
gerere, plerasque struere, nonnullas polire, inde alias aluum
ipsam intus lenire amarioribus succis, praecauentes quarun¬
dam bestiolarum insidias, Alias castrorum custodiam ad
portas seruantes, Nam alternis dormiunt instar armatę mi¬
litiae, nec minus fucis & uespis, nocentibusque quibusque uer¬
miculis propellendis intentas. Alias excrementa earum, quę
intus operantur, congerentes in unum, atque foras mittentes.
Nam quae extra exereentur, inter uolandum se purgant,
propter nimium quem intelligunt, foetorem. Alias quoque
explorandis uentis & imbribus, speculandisque nubibus prę
positas, omnes uero procreandae, conseruandae, instituendęque
prolis curam summam gerentes, replentesque ijs fabricatas
iam crates & cellas, licet, quod mirum dictum est, ignarae
omnino concubitus, tantus est eis amor castitatis. Operae au¬
tem precium est uidere, quum pabulatum exeunt, audito enim
sono bombi, quo bis uel ter tanquam signo dato à custode ca¬
strorum excitantur, si temperiem caeli uident, prouolant omnes, ad opus
procedentes. Intenduntque certatim labori, inter laborandum ludo
se alacri, lętaque hinc inde giratione perriuos & gramina, per amoe¬
nos