TERRAMET
AVRVM
DISPVTATIO.
9
nos
&
suaue
olentes
hortos,
summa
cum
oblectatione,
cu¬
rarumque
remissione
exercentes:
nunc
hae
flores
pedibus,
nunc
illae
aquam
&
guttas
ore
comportantes:
onustae
denique
omnes
rostro,
cruribus,
alis,
totaque
corporis
lanugine
redeuntes
De
positaque
sarcina,
tum
demum,
ut
à
siti
caloreque
refrigerentur,
potum
euntes.
Nec
desunt
quae
domi
expectantes
praesto
adsint,
excipientesque
onustas
&
fessas
exonerent.
Rex
quo¬
que
ipse
intus
satellitibus
suis
commitatus
circuniens
omnia
ope¬
ra,
nunc
has
exhortatur,
nunc
illis
mandat.
Quae
seniores
sunt,
intra
septa
operantur,
aliae
tanquam
robustiores,
extra
ad
opus
exeunt.
Quae
ignauae
&
ab
opere
cessantes
deprehen¬
sae
sunt,
castigantur
seuerissime,
atque
interficiuntur.
Quum
consumpti
qui
proximi
erant
flores
fuerint,
mittuntur
spe¬
culatores
ad
indaganda
ulteriora
pascua.
Si
quas
nox
inter¬
ceperit,
excubant
supino
corpore,
ut
à
rore
protegantur.
Si
à
flatu
aduerso
aut
procella
comprehendantur,
apprehendunt
lapillos,
quorum
pondere
libratae
se
tutantur,
nec
longius
à
terra
uolantes
discedunt.
Quae
uero
domi
se
receperunt,
quum
nox
aduentauerit,
perstrepere
in
aluo
incipiunt,
nec
prius
ces¬
sant,
quam
qua
excitatae
à
cubili
fuerunt,
eadem
bombi
buccina
per
custodem
muros
circumeuntem,
atque
ad
id
prefectam
rur¬
sum
quietem
fessis
corpusculis
dare
iubeantur.
Quae
cum
ni¬
mirum
omnia
sint
admirabilia,
longe
tamen
etiam
magis
au¬
gebitur
eorum
admiratio,
si
amplius
item
attendatur
nobi¬
lissimus
qui
inde
mellis
&
cerę
fructus
oritur,
tam
gratus
&
placens
omnibus,
neque
solum
delectans,
sed
saluti
insuper
cor¬
porum
multis
conferens
modis,
ut
non
iam
mirari
oporteat
tauros,
leones,
tigres,
elephantos,
caeteraque
huiusmodi
tam
excelsa
robustaque
corpora,
quum
pręstantiores
multo
in
mi¬
nimis
animantibus
natura
uires
ostendat.
At
si
quos
depres¬
sa
haec
forte
minus
mouent,
sustollant
precor
oculos
altius,
contemplenturque
ardentius
illius
celsi
aetheris
globos,
unde
uim
utique
maiorem
capio.
Aspiciant
latissimum
hunc,
quo
cir¬
cumfundor,
purissimumque
aera
tanta
refertum
ornatumque
mul¬
titudine
auium,
quae
&
cibo
gustum,
&
canore
auditum,
&
B
ami¬