1343
92
TVRBA
mes gratia triplicis, quoties corpori immer¬
gitur, quòd ipsum corpus in colorem vertit
inuariabilem: ergo prima vis est acetum, secunda
plumbum, de quo Sapientes dixerunt, quòd
omnibus corporibus immergatur, & omnia
immutat & tingit colore immutabili. Acci¬
pite ergò plumbum quod ex lapide fit, & co¬
quite ipsum donec nigrescat: postea terite
psum cum aqua nitri, donec fiat sicut pingue¬
do spissa: postea coquite eum iterum cum
gne fortiori, donec fiat lapis mundus & num,
mosus. Postea terite eum rore, sale, & aqua
pluuiae, viginti & nouem dies: deinde aqua
salsa viginti dies, & aqua dulci decem dies, &
inuenietis eum nummoso lapidi similem.
Tunc coquite eum iterum aqua, donec stan¬
num fiat per liquefactionem: deinde coqui¬
te donec humore priuetur, & fiat puluis sic¬
cus, qui cum exiccus est, velociter reliquum
sui humoris ebibit: quò d est plumbum
combustum: cauete autem ne comburatur.
hoc itaque est sulphur quod non comburi¬
tur. Postea terite eum aceto acerrimo donec
inspissetur: coquite eum & cauete ne acetum
vertatur in fumum & pereat. Nunc autem
plumbi albi dispositionem monstraui, quo
noto nihil aliud sequitur, quàm Opus mulie¬
rum & Ludus puerorum. Propterea scitote
quòd secretum operis ex mare & foemina con¬
stat: