1343
PHILOSOPH.
93
stat: in plumbo masculum, in auripigmento
foeminam vobis monstraui. Auripigmentum
igitur plumbo miscete, quoniam masculina
vi sucepta, gaudet foemina, & iuuatur ab ea,
& masculus suscipiet à foemina sperma tin¬
gens. Proinde mistos imponite vasi vitreo,
& terite eos cum Ethelia aceto acerrimo, ac
septem coquite diebus, cauentes ne arcanum
fugiat, & sic per noctes dimittite, & cum sic¬
cum fuerit, iterum aceto imbuite: & habebi¬
tis magnum arcanum. Iam ergo auripigmen¬
ti vim vobis notificaui, quae vis est foemina,
quae corpora vertit in spiritum: & perficit
niuersum opus.
SENTENTIA. XVIII.
ZENON. Superque iam doctrinam
albam facere docuistis, quid de rubeo? Dico
quòd non potestis rubeum facere, nisi prius
intendatis dealbare: quoniam duae naturae ni¬
hil aliud sunt quàm album & rubeum. Deal¬
bate ergo rubeum: & album in rubeum ver¬
tite, scientes quòd annus diuiditur in qua¬
tuor tempora. Primum tempus frigidae est
complexionis: & est hyems. Secundum est
aereae complexionis: & est ver. Tertium tem¬
pus est igneae complexionis: & est aestas. Quar¬
tum est autumni: in quo fructus maturantur¬