1343
96
TVRBA
coquendo, quousque illius siccitas intenda¬
tur, postea dimitte per quadraginta dies, vt in
illa maneat decoctione, donec spiritus pene¬
tret corpus: & hoc est regimen quo spiritus
incorporantur: & corpora in spiritus vertun¬
tur. Moneo tamen caueatis, ne compositum
fumiget & fugiat, propterea vas bene operi¬
te: & inuenietis arcanum, quod philosophi
in suis libris celauerunt.
SENTENTIA XX.
DARdaris. Verum est, quòd de aquâ
permanente superiores narrauerunt: nihil in
hoc opere fit toto sine hac aqua permanente:
& qui eam non nouit & eius regimen prout
oportet, frustrà laborat: vis enim ipsius est
spiritualis sanguis. Et ideo vocauerunt eam
philosophi permanentem: quia sanguis il¬
lius coctus in corpore quod superiores antea
nominauerunt, nutu altissimi vertit spiritum
in corpus, & corpus in spiritum. Simul enim
mixta & in vnum redacta incorporantur, &
complectuntur se ipsa coniunctione insepa¬
rabili. Et notate quòd quicquid habet spiri¬
tum, habet & sanguinem.
SENTENTIA XXI.
BELlus. Scimus omnes quôd philoso¬
phi mul¬