1343
PHILOSOPH.
97
phi multipliciter tractauerunt de aqua ista
permanente, & variè docuerunt album ru¬
fum facere: occulta autem varietate concor¬
des fuerunt: quare huius compositiones & re¬
gimen descripserunt. Ego autem de hoc lapi¬
de benedicto dico, quòd sit lapis & non lapis,
& multis nuncupatur nominibus, ne quis in
sipiens noscat ipsum. Quidam Sapientes à
loco vbi generatur ei nomen dedêre, quidam
verò à colore, & dixêre esse intensissimi spiri¬
tus: & eo fieri corpus inustibile: & quidam vo¬
cauerunt leonemviridem: alij sputum Lunę:
nonnulli arithmeticè posuerunt: aliqui meli¬
us quod fluat è metallis, ac ea de causa cor so¬
lis nominarunt. & quidam dixerunt, quòd fiat
ex argento viuo, & alij volunt quòd ex lacte
volatilium, & sic ipsum lapidem nominum
legionibus vocarunt.
SENTENTIA XXII.
PANdulphus. Ego lapidem hunc descri¬
ptum, aquam permanentem dico esse: & quòd
aqua permanens est aqua munda & aqua vi¬
tae, de qua philosophi dixerunt: quòd natura
natura laetatur, Natura naturam continet, &
natura naturam vincit. Et hoc est colloquium, in
quo philosophi posuerunt breuiter totius ope¬
ris fundamentum. Dico etiam, quòd non est cor¬
pus dignius & purius sole, & quòd nullum
g