1343
PHILOSOPH.
101
in suo splendore et coruscatione. Vasis au¬
tem os fortiter obturate, & coquite 40. die¬
bus, & inuenietis aquam lacte candidiorem:
sin minus coquite denuo, & nigredine omni
priuate, donec tota natura diruatur, et coin¬
quinatio pereat & munda fiat. Si autem vultis vt
totum arcanum peragatur, abluite ipsum aqua,
quam iussi vos seruare (altera scil. parte) do¬
nec crocus fiat, & suo dimittite vasi, quoniam
elixia seipsum continet, & residua imbuite
qua, donec decoctione & aqua conteratur, &
fiat simile syrupo granatorum. Imbuite igitur
ipsum et coquite, donec pondus humiditatis
ebiberit, & color, quem philosophi in suis li¬
bris exaltauerunt, appareat.
SENTENTIA XXV.
BELlus. Intelligite doctrinae filij, quod
Theophilus vobis significauit: inter Magne¬
temet ferrum esse propinquitatem, ac inter phi¬
losophorum aes & aquam eorum. Hęc propinqui¬
tas et commixtio eis acciditcommuniter spatio
100. dierum. Intelligetis pręterea, quòd inter
stannum et argentum viuum nulla est propinqui¬
tas, nec natura vnius conuenit cum natura alte¬
rius, & hoc est dictum sine inuidia. Insuper aci¬
pite argentum viuum, in quo est masculinavis,
ipsumque coquite cum suo corpore, donec li¬
quefiat vt aqua limpida: & coquite masculum
g 3