1343
102
TVRBA
simul & vaporem, quousque vterque coaguletur,
& fiat lapis: tùm aquam quàm diuideratis in
duas partes accipite: & vnam partem ad cor¬
pus liquefaciendum & concoquendum ponite:
alteram verò ad combustum mundandum &
suum socium seruate. Imbuite igitur lapidem se¬
pties, & mundate donec diruatur, & corpus
vniuersum ab omni mundetur coinquinatio¬
ne, & fiat terra, quae efficietur 40. diebus: ip¬
sam liquefacite, donec fiat vt aqua, quę est ar¬
gentum viuum. Deinde aquam nitri abluite, do¬
nec fiat vt nummus liquefactus. Deinde co¬
quite, donec congeletur, & fiat stanno simile:
tunc maximum est arcanum, scilicet lapis, qui ex
duobus est: regite ipsum coquendo & terendo,
donec croeus fiat excellentissimus: Et scito¬
te, quòd aquam cum suo comite desiccatam cro¬
cum nuncupamus. Coquite igitur ipsum, &
residua imbuite aqua, quam reseruastis, donec
propositùm vestrum inuoniatis.
SENTENTIA. XXVI.
BOrates: Non est Sapientis inuidere: pro¬
pterea dicam liberè, quae sentio. Accipite plum¬
bum, & vt philosophi iussêre, liquefacite: de¬
inde congelate donec lapis fiat: deinde regite
illum lapidem cum auri colla, & granatorum sy¬
rupo, donec confringatur. Iam enim aquam in
duas