1343
TVRBA
104
& confringens vno regimine, & quantò ma¬
gis corpori miscetur & teritur, tantò magis
corpus diruitur, & argentum viuum attenua¬
tur ac viuum fit. Cum autem corpora diligenter te¬
ritis, eaque vt oportet coquitis, resultat inde
Ethelia, ignem non fugiens, omni tinctura
pta, quae omnia corpora confringit, superat,
& spiritus omnes retinet ac colorat, eo quòd
Ethelia colorata omnia colorat. Et scitote,
quòd corpus non potest tingere seipsum, nisi
spiritus occultus extrahatur è ventre eius, &
fiat corpus & anima absque spiritu (qui est spi¬
ritualis tinctura, ex quo etiam colores apparent)
non tingit, quòd spissum tenue non tingit,
verùm tenue naturae, quod in corpus immu¬
tatur. Cum autem corpus aeris regitis, & ex eo te¬
nuissimum extrahitis, vertitur id tenuissimum
in tincturam & colorat. Ideoque dixit Sapiens:
quòd aes, nisi prius tingatur non tingit: &
duę tincturae sunt, condensum & humidum:
condensum iungitur humido: quòd sul¬
phura sulphuribus continentur, gandet natura,
sua natura aduentante, & naturam continet
& superat.
SENTENTIA XXVIII.
ZEnon. Video vos duo corpora iunxisse,
quod minimè fieri debet, propterea vobis di¬
co filijs sapientię, quod oportet vos compositum
putre¬