1343
PHILOSOPH.
103
duas partes diuidistis, & in altera plumbum
liquefecistis, & factum est vt aqua: coquite
gitur ipsam, donec fiat terra: deinde ipsam
qua resernata imbuite, donec rubeum induat
colorem, ac pro vt dixi, frequentissimè regite:
vel vt clarius loquar: Si vultis argentum viuum
coagulare, suo miscete corpori: deinde diligen¬
ter coquite, donec vterque fiat aqua permanens:
deinde coquite illam aquam, donec coagule¬
tur. Haec enim aqua cum vapore suo compa¬
ri, desiccatur, & conuertitur tota in argentum
viuum coagulatum; suo igitur vasi iterum im¬
ponitè et terite, doneccrocus fiat in colore
auro similis.
SENTENTIA XXVII.
MENebdus. Multa dicta sunt: suadeo ta¬
men posteris, vt corpora faciant non corpo¬
ra, & incorporea vera corpora. Hoc enim re¬
gimine acquiritur compositum, & eius natu¬
occultum extrahitur, et argentum viuum
corpori iungitur, & magnesia ac foemina viro
& adueniente Ethelia, natura extrahitur occul¬
ta, per quam corpora colorantur. Hoc ergo re¬
gimen si intelligitis, corpora fiunt non corpo¬
ra, & incorporea corpora: & si res diligenter
igne rexeritis, ac Ethelię iunxeritis, fiunt res
mundę et non fugientes. Scientes quòd argentum
viuum est ignis corpora comburens, mortificans
g 4