1343
108
TVRBA
natura: ex ea namque erumpit ars, & non ex
alia: & nisi eam capiatis & regatis, nihil habe¬
bitis. Coniungite ergo masculum serui ru¬
bei, suae odoriferae vxori, & iuncti artem gi¬
gnent, quibus nolite introducere alienum,
nec puluerem, nec aliam rem: sufficiat vobis
conceptio, & verus filius nascetut. O quàm
preciosissima est serui illius rubei natura, si¬
ne qua regimen constare non potest.
SENTENTIA XXXII.
BASSEN inquit: Introducite Citri¬
num cum suam vxore post coniungium in bal¬
neum, & ne incendantis balneum plurimum, ne
sensu & motu priuentur. Subire facite balneum,
quóusque corpus & color eorum vnum quid
fiant. Deinde reddite ei sudorem suum, ac
terum neci date, requiemque ei constituite,
cauentes ne fugiant: & tunc veneramini re¬
gem, & suam vxorem, & nolite eos combure¬
re nimio igne: sed eos regite donec nigri fiant:
deinde albi, post rubei, vltimò fiant vene¬
num tingens.
SENTENTIA. XXXIII.
NEPHITVS ait: Breuiter dico vobis
artis inuestigatores, quod Corfusle sit caput
huius