1343
PHILOSOPH.
109
huius operis, non initium: verùm post com¬
plexum ritè ita vocatur. Quapropter Corfu¬
sel est totum compositum, quod oportet se¬
pties assari, & tunc omne corpus tingit, & vo¬
catur nummus, aeris flos vel auri, aut ferri
flos, etiam plumbum, stannum, & mille no¬
minibus à philosophis nominatur.
SENTENTIA. XXXIIII.
BONELLVS ait: Cuncta quae viuunt
Deo sic volente, etiam moriuntur: propterea
illa natura, cui humiditas adempta est, cùm
per noctes dimittitur, mortuo similis est, &
tum illa natura igne indiget, quousque spiri¬
tus corporis illius reuertatur: & tunc fit pul¬
uis mortuo similis in suo tumulo. Hoc per¬
acto, reddit Deus spiritum & animam sibi, &
ommi liberat infirmitate, confortat eam &
mendat. Oportet igitur naturam illam com¬
burere absque timore, donec cinis fiat: qui ci¬
nis aptus sit recipere spiritum & humorem
suum, donec vertatur in pulcherrimum colo¬
rem, qui omnia vincit & superat: & si ipsum
regeritis subtiliter, multa ab eo procedent,
quòd aes vt homo corpus habet, & spiritum
hominis. Spiratio ex aere est, similiter aes hu¬
more inspirato vitam suscipit & multiplica¬
tur & augmentatur, vt caeterae res. Atque ob