1343
110
TVRBA
id dixêre philosophi, quòd aes cum comburitur
fit melius quàm fuerat. Praeterea aes hoc no¬
strum cùm comburitur, fit aqua: deinde quan¬
magis coquitur, tantò magis inspissatur,
& lapis fit omni metallo supereminens: po¬
stea frangitur, imbuitur, ac igne intensiori as¬
satur, quousque coloretur, & fiat sanguini si¬
milis, & tunc numus imponitur, & tingit aes
in aurum. Nónne videtis quòd ex sanguine
sperma non fit, nisi coquatur diligenter? idip¬
sum fit in opere nostro, nisi sperma fiat spiri¬
tuale, non exit ex eo tinctura.
SENTENTIA XXXV.
NICARVS: Iubeo posteros aurum
accipere, & quod volunt, multiplicare & re¬
nouare: deinde in duas partes aquam diuide¬
re: ex vna oportet aes nostrum comburere.
Hoc enim aes in hac aqua solutum, dicetur Fer¬
mentum auri: & si bene eum rexeritis, fiet
qua, quae coquendo congelabitur, & tunc ap¬
parebit rubor. Hunc ergo ruborem septies
imbuetis aqua, aut donec totam suam bibat
aquam: coquite demum donec desiccetur, &
in terram vertatur aridam: deinde accenso
ponatis igne ad quadraginta dies, & putre¬
scet, eiusque colores apparebunt.
Sen¬