1343
114
TVRBA
aliquando vocant Aes Arenam, aliàs etiam la¬
pidem, & in toto regimine nomina variant:
tamen natura & humiditas fiunt aqua, & de¬
inde lapis, si bene commisceantur: quia quod
leue & spirituale est, sursum sublimatur, quod
verò ponderosum & spissum, deorsum in va¬
se remanet. Haec autem est contritio philoso¬
phorum, quae fit decoctione, non manu. Et
scitote, quòd nisi omnia in puluerem verta¬
tis, nondum contriuistis. Coquite ergo quo¬
usque conteratur & puluis fiat.
SENTENTIA XXXIX.
AGADmon. Coquite aes donec lene
corpus fiat & impalpabile, ac suo vasi imponi¬
te: deinde quinquies vel septies sublimate do¬
nec aqua descendat, scientes, quòd cùm aqua
puluis fit, diligenter contritum est. Quòd si
dubitatis, quomodo aqua puluis fiat, scitote
quòd intentio philosophorum est, vt corpus
quod non erat aqua, antequam in aquam ca¬
deret, simul cum aqua fiat aqua, & aqua aquae
misceatur, & fiant vnum. Sciendum pręterea
quòd nisi vtrumque in aquam vertatis, ad opus
preciosum non peruenietis: oportet enim
corpus flamma ignis occupatum, vt diruatur &
debile fiat, cum aqua in aqua est, donec fiat to¬
tum aqua. Ignari autem cum audiunt nomen
aquae