1343
PHILOSOPH.
113
aquae, putant aquam nubis esse: quòd si libros
nostros legerent, scirent vtique aquam esse
permanentem, quae absque suo compari cum
quo facta est vnum, permanens esse non pos¬
set. Haec autem est aqua quam philosophi
quam auri nuncupauere, ignem, venenum bo¬
num, multorum nominum arenam, quam Her¬
mes ablui iussit multoties, vt Solis nigredo
abluatur, quam in solutione corporis accepe¬
rat. Et scitote, nisi hoc meum corpus carens spiri¬
tu capiatis, quod vultis minimè consequimini,
quòd alienum quicquam opus non ingredi¬
tur, nec quippiam nisi quod est syncerum. Qua¬
re omnem pluralitatem dimittite: Natura enim
vna re est contenta, & qui eam ignorat, peribit.
SENTENTIA XL.
BONEllus. Doctrinae filij commi¬
scentes Magnesiam, vasi suo imponite, & os
diligenter claudite, & leni coquite igne, quo¬
usque liquefiat, & in aquam vertatur: calore
enim aquae facilè totum aqua fiet. Videntes
autem nigredinem aquae imminere, sciatis
quòd corpus iam lique factum est. Iterum suo
imponite vasi, & 40. coquite diebus, quousque
& aceti & mellis bibat humorem. Quidam
autem detegunt vas singulis semptem diebus vel
decem: sed vltima perfectio in quadragesimo
h 2