1343
PHILOSOPH.
119
SENTENTIA. LXIII.
ADMION inquit: Non potestis viri
prudentes ad vtilitatem artis peruenire sine
prolixo regimine & continuo. Qui ergo pa¬
tiens est in regimine ingredietur artem: qui
verò non, nostras non legat sententias, quia
illi inferent damnum lectae. Ideoque Magister
dixit: Qui laborat in libris nostris legendis,
eisque vacat, nec varijs est implicitus cogita¬
tionibus, Deumque precatur, in regno regna¬
bit donec morietur. Quod enim quęritur non
est parui precij, sed est donum Dei, ob id pa¬
tientia & labore opus est. Videmus enim, qui
arbores inserit, tempore fructus sperat: qui
seminat, post menses metit. Spectate ergo &
discite commiscere, coquere, simulare, assare,
calefacere, dealbare, terere, aequare Etheliam,
& rubiginem facere, ac demum tingere. Haec
lura sunt nomina, regimen tamen vnum est:
sed decoctio est continua, ob quam reitera¬
runt saepe, vt teratur compositum, & coqua¬
tur iugiter, neque laboris vos taedeat. Finis
autem est, vt complexiones aptetis: deinde
multipliciter coquatis, decoctiones imbua¬
tis, & eousque coquatis, donec spiritus fiant
impalpabiles. Et videatis Ysir vestitum veste
regia, & in colorem Tyrium versum, tunc di¬
cta Philosophorum intelligetis.
h 4