1343
120
TVRBA
SENTENTIA XLIIII.
LARgus ait: AEs de quo primi dixêre, non
est aes, nec stannum vulgi: verùm corpus no¬
strum, quod oportet corpori Magnesiae admi¬
sceri, vt coquatur & teratur absque taedio, do¬
nec lapis fiat; deinde lapis ille in vase teritur
aqua nitri, et liquefit donec diruatur. Opor¬
tet autem vos habere aquam, quę quantò ma¬
gis coquitur, tanto magis inspissatur, donec
acquirat rubiginem, quae est operis fundamen¬
tum. Hanc coquite, et Aegyptiaco terite ace¬
to.
SENTENTIA XLV.
CADMON. Significo posteris, quòd
totundum, quod aes in quatuor conuertit, ex
vnaquaque re est. Modus autem abstrahendi
est, vt ex aere accipiatur pars vna, ex aqua per
manente accipiantur partes tres, deinde com¬
misceantur et coquantur quousque inspissen¬
tur, et vnus fiat lapis, de quo philosophi di¬
xêre: Accipite de syncero corpore partem, de
aere Magnesiae tres: deinde commiscete ace¬
to recto masculino terrae mixto, ac cooperi
vas, et obserua quod in eo est, & continuè co
quite, donec terra fiant.
SENTENTIA XLVI.
ASCANIVS. Cum legimus in libris
philo¬