1343
122
TVRBA
dicam, significans posteritati, quòd non possit
abstrahi illa occulta anima, nisi per Etheliam,
quam corpora facit non corpora coquend i continui¬
tate, & Ethelię sublimatione. Insuper scitote,
quòd argentum viuum est igneum, omne corpus
comburens, magis quàm ignis, & corpora
mortificans, et quodcunque corpus ei commi¬
scetur, teritur et morti datur: corporibus er¬
go diligenter contritis, et prout oportet ex¬
altatis, fit Etheliae natura, calorem non fugi¬
ens, sed tingens aes: et est quod Sapientes an¬
tea dixerunt: quòd figit argentum viuum, do¬
nec tingatur, quod tinctum existens tingit.
Praeterea scitote, quòd aeris corpus magne¬
sia regitur, & argentum viuum habet qua¬
tuor in se: tamen non habet esse, nisi in humi¬
ditate, quae aqua sulphuris dicitur, & quę sul¬
phura continet. Sunt autem sulphura animae
occultae in quatuor corporibus, quae per se
extractae, seipsas inuicem continent, & natu¬
raliter iunguntur. Si enim occultum quod
est in ventre sulphuris aqua regatis, & bene
mundetis, occultum obuiam naturae suę lae¬
tatur: similiter aqua suo pari: sed hęc quatuor
non tinguntur, verùm Quintum tingunt.
Propterea dixerunt philosophi: quòd qua¬
tuor num mi vulgi non tingunt, nisi aes, quod
aes tinctum, postea tingit nummos vulgi.
SEN¬