1343
PHILOSOPH.
121
philosophorum, quòd natura tantùm vna
est, quae omnia superat, scire oportet quòd
na & vnum composita sunt. Nónne videtis
hominis compositionem esse ex anima et cor¬
pore? sic oportet nos duo coniungere: quam
commixtionem philosophi compararunt con¬
iugibus: ex quorum amplexu resultat aqua
irea. Sed hoc de secundo Opere: de primo
dicam pauca: Irritate bellum inter aes & ar¬
gentum viuum, donec ad interirum veniant
& corrumpantur: tunc aes concipiens argen¬
tum viuum coagulat ipsum. Argentum verò
viuum concipiens aes, congelatur in terram.
Igitur pugnam irritate, aerisque corpus dirui¬
te, donec puluis fiat. Masculum verô foeminę
(quae ex vapore fit) & argentum viuum con¬
iungite, donec masculus & foemina fiant
theel. Qui enim per Etheel eos in spiritum
vertit; deinde rubeos facit, omne corpus tin¬
git, quòd cum corpus diligenter teritur,
munda ex eo anima, spiritualis ac sublimis.
extrahitur, quae omne corpus tingit, & est
sulphur naturae, quod varijs nominibus nun¬
cupatur.
SENTENTIA XLVII.
DARdaris. De regimine superque à vo¬
bis dictum est: de coniunctione igitur pauca
h 5