1343
124
TVRBA
dulcorem vertatur & clarescat ac tingat. Et
oportet vnum tingens spiritum fieri, & alte¬
rum tinctum remanere non fugiens. Spiri¬
tus namque à corpore separatus, & in altero
spiritu occultatus, fecit vtrumque fugiens:
de quo Sapientes dixerunt: Fugienti ianuam
reserate ne fugam accipiat. Conuertens nam
que in se spiritum sulphureum, sibi similem
faciet, & vterque fiet fugiens, quòd facti
sunt aerei spiritus: de quibus quoque philo¬
sophi dixerunt: Non fugiebant cum fugien¬
tibus: & tamen fugientes facti sunt: propter¬
ea reiterauere ea, & facti sunt non fugientes,
sed simul vnum corpus, simile corpori à quo
abstracti fuerunt. de quo vno Sapientes dixe¬
runt: Quod tingens & tinctum vnum facti
sunt, & hic spiritus in altero spiritu occulta¬
tus est humidus. Propterea oportet vos non
ignorare, quòd humidorum vnus est calidus:
alter verò frigidus: & quamuis humidum fri¬
gidum inconueniens sit humido calido: vnum
tamen efficiunt. Et propterea illa duo corpo¬
ra praetulimus: quia ijs totum opus peragi¬
mus, & corporea incorporeis regimus, do¬
nec incorporea corpora fiant, ignem non fu¬
gientia: & tunc illa corpora meliora sunt &
preciosiora omnibus al ijs corporibus. Acci¬
pite ea ergo, quae non fugiunt, & coniungite
ea, & abluite corpora eorum cum incorporeo,
donec