1343
PHILOSOSPH.
125
donec incorporeum corpus recipiat non fu¬
giens: et vertite terram, in aquam, in ignem;
& ignem in aerem, & celate ignem in inti¬
mis aquae: terram verò in ventre aeris, ac ca¬
lidum miscete humido, siccum verô frigido,
& habebitis magisterium: scientes quòd Na¬
tura naturam superat, & Natura naturam vin¬
cit, ac Natura naturam continet.
SENTENTIA L.
ACTomanus inquit: Philosophi deru¬
bigine frequentissimè tractauerunt. Rubigo
autem fictum nomen est non verum: dico ta¬
men vobis, quòd rubigo sit secundum opus,
quod ex solo auro fit, atque ob id Irudinem
vocauerunt, quia in sulphureo auro celatur,
quem admodum Irudo in aqua. Est igitur
rubigo iubefactio in secundo opere: in pri¬
mo enim rubiginem facere, est dealbare
pus, in quo philosophi iusserunt poni auri¬
florem, & aurum aequaliter.
SENTENTIA LI.
MVNdus ait: De rubigine satis tracta¬
tum est, dicam igitur de veneno. Venenum
non est corpus, eo quòd subtiles spiritus, te¬
nuem ipsum spiritum fecerunt, & corpus tin¬