89
12 MAPHEI. VEGII INTER SOLEM,
creasti me, etiam tacente intelligere, tamen ut & uoluntati co¬
hortantium me tantopere sociorum meorum, & suscepto
defendendae praesentis causae muneri satisfaciam, aggrediar.
aliquam quum pro iure meo, tum pro laude tua dicere, atque
id quam paucioribus potero, uerbis satius ducens, breui certarum
magnarumque rationum contextum, quam superfluo prolixioris ser¬
mocinationis ambitu, quae dicenda a me sunt, demonstratum
ire. Neque uero negauerim praestantissimas, quas modo de se
terra recensuit, atque praeclarissimas dotes esse, haud enim quod
plerique solent, ea est naturae meae conditio, ut aliorum laudes
imminuendo, ampliores meas efficere putem. Verum & re¬
cte eam pro modestia sua facturam existimo, si magnas ex¬
celsasque res suas, quas & ego uberrima laude dignas confi¬
teor, ita extollat, ut aliorum si quae sint, uel pares, uel superio¬
res, commemorari etiam aequo animo patiatur. Credo autem
si quantum ego eam, tantum me illa altitudine superaret, ut
quemadmodum mihi omnes opes & uires suas, ita illi meas in
tueri & discernere liceret, minime eam unquam suscepisse huius
cemodi non tam difficile quam molestum negocium. Quanquam
non satis admirari possum tam copiose ipsam & enixe in ex
tollendis rerum suarum laudibus, orationem suam extendis
se, quasi ignorare uideatur, nihil in eis esse pulchritudinis &
gratiae, quod non ui uirtuteque mea perficiatur, attribuendumque
sit beneficentiae magis meae & benignitati. Cuius si forte ob¬
lita est, nescio quam sapienter hoc factum existimari debeat, quam
caute prospiciat, consulatque utilitati pariter & dignitati suae.
Dicat mihi si retrahere liberalitatis meae manum proponerem
denegaremque amplissima, quae hactenus impendi ei benefi¬
cia, quid consilij caperet, ubi tunc quae modo ita gloriabun¬
da iactauit? ubi tunc uinearum, hortorum, pratorum, agro¬
rum, caeterorumque eiuscemodi amoenitas, simul atque fertilitas?
ubi tunc olerum, herbarum, graminum, florumque saetitia? ubi
harundinum, iuncorum, fruticum, uirgultorum ac arborum
opes? ubi culmorum spicarumque pulchritudo? ubi uini sua
tas, uigor & gratia? De his maxime loquor quae maximope¬
re