89
TERRAM, ET AVRVM DISPVTATIO 13
re etiam laudauit. Vbi tunc metalla, gemmae, lapilli, conculę?
ubi innumerabilis illa admirabilisque multitudo iumentorum,
pecorum, ferarum, bestiarum, serpentum, uolucrum, pisci¬
um, praesertimque apum, quarum laudes longiore sermone
protraxit? Vbi denique homo tantis & ipse laudibus commen¬
datus, qui & pro meritis certe à me satis unquam digne laudari
possit. Nonne haec uigore meo omnia generantur, nutriun¬
tur, fouentur, conseruantur, augentur? quorum decor & fru¬
ctus, si laudem ullam promereri uidetur, utique illi, qui eorum
fomes & origo est, iure, merito magis asscribi debebit, quam
ipsa quoque pro sapientia sua non modo deinceps asscribet,
sed & insuper mihi gratias aget, quem tot tantorumque bonorum
suorum manifeste autorem intelligit. Quibus quotienscun¬
que etiam priuaretur, quod meae potestatis est, quid ea defor¬
mius, uilius, abiectius, miserius. Quae cuncta quum ita ue¬
ra esse, ut ostendi, fateri incipiet, illud etiam quod de aeris prae¬
stantibus donis asserunt, uirtute totum mea fieri non nega¬
bit. Nam fimbres primo, quibus illa irrigatur atque fructifi¬
cat, attraho ego ex ea uaporibus coactis in nubes, dissolu¬
tisque demum ad communem inferiorum rerum utilitatem de¬
scendere iubeo. Sed & aurarum lenis grataque spiratio, puri¬
tasque eius & salubritas, fulgor, item & perlucens claritas, cui
nisi mihi sint attribuenda? qui ui radiorum meorum omnia
purgo, omnia illustro. qui quicquid triste, malignum, nebu¬
losum, pestilensque, dispello prorsus & dissipo, exquo etiam
multi me arcum & spiculam gestare tradiderunt. Qui fugo
noctem, discutio tenebras, unde & diuinationi occulta pro¬
denti praeesse creditus sum. qui pulchrum & candentem re¬
ueho diem, luceque & splendore totum impleo orbem, atque lę¬
tifico, quam ob causam fuere, qui palla me quoque aurea in¬
dutum esse confinxerunt. Quid uero de aquis loquar, qua¬
rum etiam ipsa bonis maxime locupletatur, quae nec minus
uigore meo fouentur & conseruantur? Quid de ardenti al¬
toque aethere, à quo circumcincta, maiorem quoque se uim cape¬
re memorauit, cui & ego quicquid habet luminis, caloris, im¬
B iij pen¬