1343
138
TVRBA
massae multiplicaueritis, non continebit eam,
neque bene ardébit in camino, & si nimis sic¬
caueritis, no coniungetur, nec coquetur. Ex¬
siccate ergo eam, & in vase suo ponite, cuius
os firmiter claudatur, & postea fiat ignis ca¬
bonum desuper per dies aliquot: deinde ape
riatur vas, & inuenietis in eo, & etiam in co¬
opertorio vasis nodos par iulos: & hoc est
quod igne sibi ministrato, acetum surgit in al¬
tum. Eius namque natura spiritualis est, quia
sursum ascendit: & ideo moneo vos, vt per se
teneatis eam. tribus enim decoctionibus mul¬
tiplicatis conglutinatur, & ab igne congela¬
tur, eiusque natura conuertitur in naturam.
Sic Cambar similiter decoctione & liquefa¬
ctione tali disiungitur. Notum etiam facio
vobis, quòd ista frequenti decoctione consu¬
mitur tertia pars aquae: residuum verò eius ef¬
ficitur ventus, qui Cambar & spiritum eius
portat in ventre suo. Praeter haec dico quòd
nihil est preciosius arena maris rubea, & est
sputum Lunae, quod Solis lumini iungitur
& congelatur. Et quantò plures transeunt
dies, tantò fortius congelatur, & non combu¬
ritur. Solis enim beneficio coctum congela¬
tum est: & albedo illa praestantissima facit
eum terrenum ignem superare.
Senten¬