1343
PHILOSOPH.
139
SENTENTIA LXIIII.
BALGVS. Quidam fructum istius
artis Tulleas descripsit, & mirabili modo me¬
cepit docere, dicens, Quòd absque labore in¬
uenitur eius operatio. Cumque autem de eius
incremento & aedificatione cepit docere, ta¬
lia dixit: Accipe arborem illam, & aedifica sibi
domum rotundam & tenebrosam, & rore cir¬
cumdatam, & pone in eam veterem hominem
centum annorum, & claude domum, ne ven¬
tus aut puluis intret ad eos, & dimitte eos in
domo illa centum & nonaginta diebus. Dico
ego vobis in veritate, quòd senex ille non ces¬
sat comedere de fructu arboris illius, donec
iuuenescat. O quàm mirifica est arbor illa,
quae suis fructibus animam in corpus iuue¬
nile transfundit, & patrem in filium con¬
uertit.
SENTENTIA LXV.
THEOPHIlus. Scitote charissimi,
quòd quamuis inuidi dispositionem hanc
multis celauerint nominibus, vno tamen
nominauerunt eam, scilicet, Aquam vitae.
Nam cum dictus senex sibi iungitur, perfectè
moritur: postmodum vero ponitur in Sole,
donec liquescat: postea imbibitur, congela¬