1343
PHILOSOPH.
141
complexione non generatur aliquid. Sperma
denique ex sanguine & libidine generatur, &
nutritur caliditate & humiditate sanguinis:
post quadraginta verò dies formatur foetus:
Et nisi esset humiditas, non solueretur sper¬
ma, nec procrearetur foetus. Illum verò san¬
quinem constituit Deus ad nutrimentum sper¬
mati, donec foetum producat, qui productus
non nisi lacte nutritur quandiu paruus est: &
quantò plus calore naturali exuritur, tantò
plus ossibus confortatis in iuuentutem duci¬
tur, ad quam perueniens sibi sufficit. Simili¬
modo oportet vos in hac arte laborare, scien¬
tes nihil absque calore generari: sed calor in¬
tensus exhalare facit, frigus verò perire. Tem¬
peratus, verò calor est suauis corpori, & per
eum lenificantur venae, & calor innatus ali¬
tur & augmentatur.
SENTENTIA LXVII.
MOSCVS. Scitote quòd inuidi mo¬
dum plumbi formandi multis modis narra¬
uerunt, causa decipiendi posteros, varia fin¬
gendo instrmenta. Ego autem dico, quòd nulla
instrumenta fiunt, nisi ex nostro puluere al¬
bo, stellato, splendido, & ex lapide candido. à
quo puluere apta fiunt instrumenta pro ouo:
non tamen nominauerunt ouum; vel cuius
auis ouum sit. Porrò eorum regimen quod