1343
TVRBA
140
tur, & ita per dies septem fit gerrum rubigi¬
nosum. Quòd si hoc est nimis obscurum, nar¬
rabo aliud. Quidam fructus exeunt à perfe¬
ctissima arbore primo vere, & postmodum
aestate florent, & tunc multiplicatur & deco¬
ratur arbor, donec fructus perficiantur, & mi¬
turando dulces fiant. Simili modo illa mu¬
lier fugiens generos, quibus per se, quámuis
irata, domestica fit, vt non dedignetur se su¬
perari, vt eius coniunx suum habeat decorem
qui furibundus eam diligit, ac iugiter pugnat
cum ea, donec suos concubitus cum ea pera¬
gat, & Deus pro voluntate filios multiplicat.
cuius porrò decor igne consumitur: termino
enim finito reuertitur ad eam. Dico etiam vo¬
bis, quòd draco ille non moritur: tamen illam
mulierem suos interficiens coniuges, philo¬
sophi neci dare eam voluerunt: illius enim
venter plenus est veneno. Fodiatur igitur se¬
pulchrum Draconi, & sepeliatur mulier cum
illo: cumque Draco se cum ea mixtum videt,
emasciatur & vertitur in sanguinem. Quod
cum vident philosophi in sanguinem versum,
ponunt eum ad Solem, quousque lentitudo
cessat, & sanguis arescat: & tunc apparet ve¬
nenum, & occultum manifestatur.
SENTENTIA LXVI.
BODILLVS: Scitote quòd absque
com¬