1343
PHILOSOPH.
145
nihil preciosius est naturis illis.
SENTENTIA. LXXII.
EMIganus: Legendi sunt libri Philoso¬
rum: non frustra enim dixerunt: Inspicite la¬
ctantem puerum; & non impediatis eum, in
eo manet arcanum, ex quo bona operantur
Sapientes. de quo etiam dixerunt: Comburi¬
te aes, comburite argentum viuum, & combu¬
rite aurum. Hoc si tenebrosius dictum est, di¬
cam clarius: Comburere, comburere, combu¬
rere, non est nisi vnum, scilicet dealbare, & ru¬
beum facere est viuificare. Et vobis dico; quòd
definitio huius artis est corporis liquefactio.
& animae à corpore separatio. Insuper dico
quòd aes nostrum habet animam & corpus
sicut homo: oportet ergo dirui corpus, & ani¬
mam ab eo separari. Proinde dixerunt philo¬
sophi, quòd Saturni splendor, dum scandit
in aera, non apparet nisi tenebrosus; & Mer¬
curius radijs Solis occurrit: deinde argen¬
tum viuum virtute ignea corpus viuificat &
perficit.
SENTENTIA LXXIII.
ATTAmanus. Scitote fratres, quòd
opus nostrum quod quaeritis, ex maris fit ge¬
k