1343
146
TVRBA
neratione, quae post Deum omnia perficit.
Accipite ergo lapides marinos veteres, & as¬
sate carbonibus, donec albi fiant, & extingui¬
te aceto albo: si fuerint vnciae viginti quatuor
extinguite calorem illorum tertia parte ace¬
ti, postea coquite in Solem & terram nigram
per viginti quatuor dies: opus verò secundum
à die mensis Septembris decimo, ad decimum
gradum Librae perficitur. Sed huic operi se¬
cundo acetum nolite apponere, sed permitti¬
te ipsum decoqui, donec acetum suum totum
biberit, & terra fixa fiat, vt terra Aegyptiaca.
Et scitote quòd opus vnum alio citius exsic¬
catur, aliud tardius, & hoc fit ob coquendi di¬
uersitatem.
SENTENIA LXXIIII.
FLORVS. Coquendi dispositionem
complebo, dicoque quòd signum primae de¬
coctionis est sui ruboris extractio. Rubedi¬
nem autem ita accipite. Cum videritis ipsum
iam nigrum totum, scitote quòd in illius ni¬
gredinis ventre albedo occulta est, & tunc
portet albedinem illam extrahi à sua nigre¬
dine. In secunda verò decoctione ponatur illa
albedo in vase cum suis instrumentis, & coquite
leniter donec omnia alba fiant. cumque albe¬
dinem illam superuenientem in vase videri¬
tis,