1343
PHILOSOPH.
145
tis, certi estote, quòd rubor in illa albedine est
absconditus: & tunc oportet vos ipsum abs¬
trahere, & tandiu coquere, donec totum fiat
rubeum. Et scitote, quòd prima nigredo ex
natura Martech fuit, & ex illa nigredine exor¬
tus est rubor, qui rubor nigrum emendauit,
& pacem inter fugiens & non fugiens compo¬
suit. Fit autem hoc ita: Res cruciata in cor¬
pore mergitur, & vertit ipsam in naturam al¬
terabilem. Et scitote quòd illud sulphur cor¬
pus denigrans non potest tangi, nec contra¬
ctari: sed hic cruciat & tingit. Item scitote, quòd
illud sulphur denigrans, est id quod non fu¬
gienti aperit ianuam, & etiam non fugiens in
fugiens conuertit. Nónne videtis quòd cru¬
cians cum nocumento vel corruptione non
cruciat vtilitate & coadunatione? Sciatis etiam
pro certo, st eius cruciatus esset noxius vel in¬
conueniens, non compleretur ab eo quousque
colores inuariabiles extraheret: & hoc vtique
Aquam sulphuris nominauimus, quam aquam
ad rubeas tincturas aptamus, quae quidem dein¬
ceps non denigratur. & licet postea non deni¬
gret, non fit tamen de nigredine illa tinctura
sed clauem esse vobis intimaui.
SENTENTIA. LXXV.
MANdinus dixit: Nisi hoc arcanum ha¬
k 2