1343
160
AENIGMATA
phus est, qui vos doceat? & dixerunt illi: Quid
est philosophus? ait ille: Qui res nouit. & il¬
li: Quid prodest eius scientia? & ego: Si in
vobis philosophus esset, filij vestri multipli¬
carentur, & nascerentur vobis arbores, & non
morerentur, & fructus non extinguerentur,
& essetis reges, omnes inimicos vestros supe¬
rantes. Euntes illi, significauerunt haec domi¬
no suo Regi marino. Cumque ab illo vocati
essemus, muneraque postularet, respondeba¬
mus, Munera nos occulta portare, generandi
scilicet artem, & arbores plantandi, & semi¬
nandij, ex quibus arboribus & fructibus qui
comedet, non esuriet vnquam. Et ille: Maxi¬
mum munus, si hoc reuera misit magister ve¬
ster. Dicite ergo, quid habetis? & ego: Domi¬
ne quamuis rex sis, imalè tamen imperas & re¬
gis: masculos namque masculis coniunxisti,
sciens quòd masculi non gignunt. Generatio
enim ex mare & foemina est coniunctis, ve¬
raque fit generatio, si natura naturae, mascu¬
lus foemellae, conueniens conuenienti, aptun¬
que apto commiscetur. Et ille: Filium qui¬
dem & filiam habeo, proptereaque rex sum
meorum subditorum, quoniam illi horum ni¬
hil habent: ego tamen filium & filiam meo in
cerebro gestaui. Et ego: Duc ad nos filium
tuum Thabritium. Quo audito, postulaui &
sororem eius Beyam nobis adducendam.
Rex