1343
PHILOSOPH.
161
Rex ait: Cur Beyam vultis? Et ego: Quia ge¬
neratio non fit absque ea, & quamuis soror sit
fratris, & foemina: tamen emendat ipsum,
quò dex ipso est. Producta autem coram Beya,
ecce puella candida, tenera & suauis. Coniun¬
gentibus autem nobis Thabritim & Beya, En¬
ait rex: nunquid vir duxit vxorem suam? Et
go: sic pater noster Adam iussit filios suos, &
tu si in hoc acquiesces, o Rex, beatus eris, &
generabunt tibi reges ac reginas, nepotes &
neptes plurimos: & filius tuus Thabritis, &
soror eius Beya lucrabuntur tibi, & mortui
si fuerint, reuiuiscent. Acquiescente autem Rege,
& fratre cum sorore concubante, ecce confe¬
stim mortuus est Thabritis. Quare rex, me
& vos vtiuperans, in domo vitrea incarcera¬
uit, supra quam domum aliam ędificauit, supra
quam etiam aliam, & in tribus domibus capti
fuimus. Tunc dixi Regi: Ex qua causa festi¬
nans, poena nobis intulisti? Trade nobis sal¬
tem denuò filiam tuam, forte redditura est vitam
filio tuo Thabriti. Et ille: Nunquid vultis
meam amplius interficere filiam? Et ego: Noli
festinare Rex, & cruclatus nobis inferre: su¬
stine aliquantulum, & tuam nobis trade filiam,
& paulô post habebis & filium & filiam denuò
viuentes. Tradita autem illa, mansit nobiscum
in carcere 80. diebus, & mansimus in tene¬
bris vndarum, & intenso aestatis calore, ac maris
l