1343
172
EXERCITAT.
in aquam mediante igne. Non quòd terra fiat
aqua, sed ita quòd terra mediante sua siccita¬
te per operationem caloris ignis, facit consta¬
re hum: ditatem aquae cum sua frigiditate, ita
quòd adhuc obseruatur natura aquae, quae
est fluxibilitas secundum vnam partem, &
mittit aliam partem, quae est humectatio, &
ideo redditur aqua sicca, quae fluit & non ma¬
defacit. Quod autem componatur ex terra
per operationem ignis, patet: nam per exces¬
sum calidum conuertitur tota substantia Mer¬
curij in terram rubeam. Vnumquodque
nim resoluitur in id ex quo est, & in se termi¬
natur propriè: quia cùm hoc quod fluit congle¬
batur. Quòd autem sit ex aqua, patet: quia fluit,
& non terminatur termino proprio, sed alie¬
no resistente: fluxibilitas enim ex natura
quae est. Natura autem mercurialis ὑλη est ma¬
teria communis ad omnia metalla: habet
nim se sicut semen in vegetabilibus, & sper¬
ma in animalibus. Nam ex semine in plantis
& vegetabilibus, & ex spermate in animalib.
multiplicantur indiuidua, conseruantia spe¬
ciem vnius cuiusque generis. Et sicut in vegeta¬
bilibus & in plantis est vis quaedam germina
tiua, producens ex succositate terrae saliuam
quandam nutrimentalem, per virtutes qua¬
tuor naturales, quae succositas secundum va¬
rietatem digestionis, secundum suas partes
transit