1343
PHILOSOPH.
137
transit, quaedam in substantiam plantae, quę¬
dam in substantiam foliorum, quaedam in sub¬
stantiam fructuum: in quibus consistit vis quae¬
dam seminalis specifica, transmutans reliquum
nutrimenti fructuum in semen, quae est natu¬
ra procreatrix indiuiduorum, & in vegetabi¬
libus stat loco spermatis, sicut in animalibus
est sperma. Sed in his tribus Mercurialibus
naturis magna est diuersitas. Nam in anima¬
lium genere non fit generatio, nisi ex Mercu¬
rio spermatico duarum naturarum, masculini
& foeminini, cùm ambo concurrunt in coi¬
tùm, & per coitum commiscentur, & in vas
naturae proijciuntur, scilicet, in matricem.
Ista autem duo spermata non sufficerent, nisi
vegetarentur ex proximiori materia conue¬
nienti cum eorum natura, & talis materia est
sanguis menstruus. Nam ex sanguine ista
duo spermata generata sunt, & in processu
temporis secundum diuersitatem temporum
producit ex his spermatibus corpus huma¬
num, quod primò vegetatur, sed cum vegeta¬
bili depascitur. postquam bene organisatum
est corpus, introducitur anima sensibilis, &
ex vnaqnaque specie producitur cum suo com¬
pari indiuiduum eiusdem speciei, sicut ex ho¬
mine generatur homo, ex asino cum asino
sinus generatur: similiter ex plantis & metal¬
lis, quamuis aliter & aliter. Nam ex plantis