1343
174
EXERCIT.
duae sunt viae generationis, vna per semina¬
tionem, alia est per plantationem, id est, inser¬
tionem surculorum plantae in plantam equi¬
dem vel alterius speciei. Cum ergo talis sur¬
culus inradicatur in stirpem, producit fru¬
ctum secundum naturam stirpis. Non sic au¬
tem in animalibus, quae solùm fiunt per se¬
minis propagationem: neque etiam in mine¬
ralibus, quae etiam sumunt procreationem
indiuiduorum ex duobus spermatibus mine¬
ralibus, secundum vtrasque naturas masculi
& foeminae. Modus autem, qualiter ex semi¬
nali procreatione generentur metalla, occul¬
tatus est à philosophis. Sed secundum simili¬
tudinem generationis animalium, manifestum
est, & pręcipuè secundum naturam humanae
generationis, metallorum generationem fie¬
ri ex Mercurijs. Nam sicut homo generat ho¬
minem & Sol: sic metallum generat metal¬
lum, & calor temperatus loco Solis in artifi¬
ciali generatione. Nam homo ex se solo not
generat hominem, sed cum suo compari. Com¬
par autem hominis est homo: sic compar me¬
talli est metallum. Sed quia generatio est in
tus, & in omni motu est agens & patiens: id
eo in generatione hominis concurrunt duo
scilicet, agens quod est masculus, & patiens
quod est foemina. In generatione hominis
sta duo