1343
180
EXERCITAT.
mi, nisi omnia debitè digesta fuerint in natu¬
rarum conuersione, ita vt principiò conuer¬
tatur grossum in gracile, id est, corpus in
quam: deinde aqua in corpus siue terram: de¬
inde addas, imo indas animam: quod fiet si
nimam cum aqua, id est, spiritum corpori ad¬
dideris: demum nutrias tale animatum cor¬
pus lacte suo, id est, aqua sua, ex qua concrea¬
tum est opus, siue inceptum à principio. De
commistione autem docetur, vt proportio ita
sese ad inuicem habeat, vt sint aquae tres par¬
tes ad vnam plumbi, vel melius duae aeris ad
septem veneni, vt Zenon postea dicit. Qui¬
dam vt ij qui in aqua septies distillata & reui¬
uificata, soluunt, duas aquae ad vnam partem
plumbi proportione sesquialtera ducti, sol¬
uendo commiscent: artificiose autem opti¬
méque commixtis his duobus, & bene coa¬
ptatis, curato vt aqua fiat inetallica, & tunc
illam ipsam aquam in suo vase vitreo compo¬
nitò, inditoque & ad dies quadraginta putre
factionis, hoc est, primi gradus ignis co¬
quito, donec ipsum plumbum
liquefiat & putrescat.
DE CON¬