1343
EXERCITAT.
181
DE CONIVGIO SOLIS.
& Lunae.
EXERCITATIO VIL
ZIMON.
HIC philosophus videtur annuere, vt
trumque corpus perfectum ad compo¬
sitionem Elixiris sumatur, siue ille sit
futurus albus, siue citrinus. Ratio, quia nul¬
lum absque altero facilè fluit, Finis autem
mnis totius secreti Alchimistici est, vt Elixir
statim fluat ante fugam scilicet Mercurij. Sed
nullos lego authores, vel perpaucos, qui hoc
suadeant, vel dicant quando applicanda sint
haec vtraque corpora, Solis scilicet & Lunae:
num in initio scilicet operis, vt puta in solu¬
tione, an in fine, nempe in fermentatione.
Videat igitur qui volet, quid faciendum eli¬
gendumque sit. Modus hic mihi non admo¬
dum placet. Quia si ita fieret, oporteret Eli¬
xir neque album, neque citrinum, sed promi¬
scui coloris futurum. Id tamen fieri potest, vt
sit haec sententia ita interpretanda, nempe,
Cum Elixirium sit ad rubeum futurum, vt pri¬
mo sumatur Lunae limatura, & soluatur cum
Mercurio, & ex illis coniunctis colligatur ter¬
m 3