1343
182
EXERCIT.
ra sine substantia Elixirij. Deinde per om¬
nes partes procedatur, per haec duo, scilicet per
Mercurium & Lunam, donec ad fermenta¬
tionem veniatur, vbi Solis solum fermentum
accipiatur, non addito etiam de Luna aliquo.
Quamuis Senior philosophus putet oportere
tria lumina desponsari in commixtione ope¬
ris, siue aquarum, Solem scil. Lunam & ser¬
pentem, & horum alterum esse fratrem, alte¬
rum sororem serpentis, per quos indurari
posse serpentem, & retineri ait. At errat meo
iudicio. Satis enim est serpentem serere in so¬
rorem suam. Causa erroris est: quia Sol non
terrificatur propter perfectionem suam, vt
go arbitror. Quòd si simili modo purificare¬
tur, tunc nihil obstaret: quia & Lunae & Ser¬
penti coniungeretur.
QVOD ARTIS FVNDA¬
mentum vnum quid sit,
& Lapis vnus.
EXERCITATIO VIII.
SCITES.
Multi longis disputationibus Lapi¬
dem vel diuersis, vel duabus, vel vna
tantum re constare, diuersis nominibus
contendunt. Sed hic philosophus & Bonellus
infrà, totum opus & substantiam totius operis