1343
198
EXERCITAT.
tet vitalem lapidem nutriri: & puto eandem
ego esse conditionem nutrimenti & augmen¬
ti, à significatione nominum causam ducens.
Nutrire enim est tenellè & frugaliter cibum
administrare, veluti puero seu infanti, tenel¬
lus & frugi cibus adhibetur. Cum autem ma¬
turus, solidus, & robustus aliquantulum fie¬
ri incipit, tunc & cibus augmentatur. Itaque
cum nutrimentum in nutricis primari è seu
voluntariè sit, iustumque est, si tenellum & fru¬
gi modò sit augmentum, non ita, sed semel
pondus duarum partium Elixiri dari potest,
ita vt Elixirum iam adultum non superet ci¬
bum augmenti nisi in vna parte. Quia tertia
pars Elixiri excedere debet cibum, vt cibus
per eam conequi possit. Ponderosius enim
est corpus quàm cibus: Sed illud quoque in
augnentatione obseruare necesse est, vt
quando lapidi augmentum adhibetur, ip¬
sum augmentum subinde per omnes de¬
coctionis species in igne tempe¬
rato continuetur.
FINIS.
TYPO¬