1343
199
TYPOGRAPHVS
Lectori.
AMICE lector, Scias nos hîc à
principio huius libri, verè Au¬
reae horae, consulto praeterijsse in¬
tegrum tractatum Parabola¬
rùm, siue allegoriarum: quibus allegorijs,
antiquo more tenebrionum (temporibus
& aetatibus ita ferentibus) totam ferè sacro¬
sactam scripturam, Salomonis praesertim,
& Psaltes ipsius scripta, maximè verò Can¬
tica canticorum, allegoricè, ad Alchimiam
etiam inuita detraxit auctor, ita vt nulla
alia de causa, illa omnia scripta esse uidean¬
tur (si huic credimus) quàm in honorem &
laudem Alchimiae: imo (quod nefandum
est) ipsum sacratissimum mysterium in¬
carnationis & mortis Christi Domini
nostri, ad mysterium lapidis prophanis¬
simè contorsit, & multa alia praecipua
nostrae fidei monumenta. non (vt ego qui¬
dem existimò) malo animo (pius enim
liâs videtur author) ab eo fastum, sed vt
seculum illud tenebrarum tulit: qui cum
ignorarent veram sacrarum scripturarum
n 4