1343
202
AVRORA
bi prodest: quoniam illi dicitur id, quod seri¬
ptum est, Legere & non intelligere est negli
gere. Quid ergo vobis videtur affectantibus
hanc diuinam sapientiam, qui rem accipitis
iuxta sonum literarum, & minimè conside¬
ratis in ea, vtru sit an no, id quod speratur?
an naturam imitetur vel eam priuetis, vel
quem fructum habetis, in cuius fine erube¬
scitis? Non sic impij non sic, sed tanquam pul¬
uis, quem proijcit ventus à facie terrae: Sic
erunt operationes illorum, qui sine natura
& intellectu operantur. Dicit enim Alexan¬
der: Si niuem vis frigiditate dissoluere, plus
ipsam coagulas: & si aquam igne vis infrigi¬
dare, plus calefacis: & si aliquam naturam ver¬
tis ad eius oppositum, plus opus tuum cor¬
rumpis. Num quid non legistis multotiens,
quòd arcanum arcanorum & thesaurus the¬
saurorum praetereuntibus in via non poni¬
tur? Quod si sic publicè poneretur, arcani
nomine priuaretur, testante beato Gregorio:
Depraedari desiderat, qui aurum publicè
in via portat. Nam arcanum eo quòd in arca
clausum esse deberet, dicitur. An ignoratis
quòd tota diuina pagina parabolicè proce¬
dit? Nam Christus filius Dei modum serua¬
uit eundem, & dixit: Ego sum Vitis vera, &
pater meus agricola est: Nunc attendite so¬
num verborum, & intellectum intrinsecum.
Numquid filius Dei est vitis? neque vitis
Christus: